- ARNOLDUS Brixiensis
- ARNOLDUS BrixiensisClericus, Sebusianus, Abaillardi discipulus, ut habet Morerius, in Arnoldo. Clericis ingrata praedicavit. Bona illos non decere, sed Principum esse, libertatem Rei publ. Roman. pulsô Papâ et Cardinalibus, reducendam, Sacerdotum iugum excutiendum, etc. dictitans. Quae contentio tanti fuit momenti, ut omnes deinceps Pontifices, usque ad Clementem III. exercucrit. Româ proin ad Fridericum I. Imperator. Fugere coactus, ab hoc Adriano IV. traditus, et suspendio flammisque necatus est. A. C. 1155. Platina, Sigonius Guntherus Tigur. Otto Frising. Vide et Georg. Horinum Histor. Eccles.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.